martes, 10 de diciembre de 2013

Plinius de homine nato


Singulis Mercurii diebus Alexandra, Angelus et ego nos conferemus in Alexandrae officina, quam Alexandrinam dicere possimus, ad Latine loquendum. Et de quo loquimur. De scriptis temporis antiqui. Iam epistolam Ciceronis ad Terentiam et Tulliolam missam legimus et rimati sumus. Equidem Latine rimamur. Ergo verba idonea grammaticali sermoni quaeritur et etiam de eis Latine disseremus.His diebus fragmentum Plinianum legimus, nempe illum quo Naturalis Historiae liber septimus incipit. In eo auctor de paupertate naturae hominis queritur: hominem natum sicut in nuda humo abiectum ad vagitus statim et ploratum; hominem natum nihil naturae sponte scire, nihil sine doctrina, non fari, non ingredi, non vesci, sed fere tantum flere; homini uni animantium luctum datum, luxuriam, ambitionem, avaritiam inmensam vivendi cupidinem, superstitionem, sepulturae curam et post se de futuro. Heu! dementia ab istis initiis existimantium ad superbiam se genitos!

Vere Plinius animos commovet. Et cum loquemur de grammaticis, sin dubio de eis infinitivis Plinianis loquuturi.

domingo, 1 de diciembre de 2013

Oppidum Acinipo


En vobis ostendo Acinipi theatri reliquia. Acinipum oppidum Romanum fuit supra collem in Hispania Meridionali. Aliqui putarunt Acinipum fuisse sedem antiquam urbis cum nomine Hispanico "Ronda",  qua de causa per varia saecula nomen habuit "Ronda la Vieja". Hodie scimus Acinipum et Arundam ("Ronda") oppida distincta et eodem tempore habitata fuisse.

Homines qui tractarunt instrumenta saxea, ferrea, aenea, iam vixerunt supra istum collem. Reliquiae casarum circularium videri possunt, et moeniarum. Sed aetas aurea oppidi fuit illa Romana primi saeculi p.Ch.n. Scimus aliquam vitam habuit usque ad saeculum septimum. Postea homines qui ei culti erant eam deseruere. Tunc magis creuit civitas Arundae.

Sunt etiam reliquiae thermarum urbis, aliquarum domuum et duorum saltem altarium, nisi fallor. Recte miramur quam magnum fuisse imperium illum Romanum.

martes, 26 de noviembre de 2013

Incrementa capit tempore verus amor


Dum translationem in lingua Hispanica facio poematum a quodam Hispano scriptore cum nomine Ioannis Paccii, hos versus invenio:



Fallitur extingui qui tempore credit amorem
            Incrementa capit tempore verus amor.

Merus amor nunquam moritur -sic dixit Petronius et est locus commnis Latinarum litterarum. Et iterum in mentem venit amor et  usus Latine scribendi, vel poema. Sic fiat:

Frigrescit arbor
longe abeunt volucres
cor etiam frigrescit

viernes, 11 de octubre de 2013

Autumnales turdi vindemiarum tempore


Iam dies aestivales transacti, iterum discipulos primum gradum aggresos visuri, ad academica munera redimus. Et inter munera iterum volumen aliquod pulcherrimum in manibus venit, et vobis commendare volo: Centum fabulae ex antiquis auctoribus selectae et a Gabriele Faerno conscriptae. Gabriellis Faernus Cremonensis Bibliothecae Vaticanae inter annos 1549 et 1561 operam dedit; Ciceronis, Terentii aliorumque antiquorum auctorum commentariis additis volumina edidit. Centum fabulae in Latino versu scripsit, quas amici publicas fecerunt anno 1563 (post mortem auctoris). Singulis fabulis imagines adhibentur.

Hodie mihi placet ex eis fabulis unam, de qua aliquid legi scripsique, vobis legendam offerre:



Iste locus communis, qui "menosprecio de corte" dicitur Hispanice, Hispanicos inter auctores qui saeculis eorum litterarum Aureis vixerunt, notissimus est. Fortase eum Latinis in scriptis eiusdem aevi (sicut poema a Faerno) praesertim legerunt.

viernes, 12 de abril de 2013

Vniversitas Romana "La Sapienza" dicta cum Gaditanensi conventionem academicum pacta est



Professor Mauritius Campanelli, qui litteris Latinis saeculorum quinti et sexti decimi, etiam cum Italicis collatis, operam suam dat, Gades mense Maio continenti adveniet. Vniversitas Studiorum Romae dicta “La Sapienza” (ubi M. Campanelli profitetur) foedus cum Vniversitate Studiorum Gaditanensi pepigit. Huius pactionis gratia, singulis annis aliquis professor illius Academiae (hoc  anno prof. Campanelli) Gaditanensem visitavit; alternis vicibus illam aliquis e nobis (hoc anno egometipse etiam in mense Maio). Praeterea anno academico futuro duo  Gaditani discipuli  in Romana Vniversitate linguae litterisque Latinis studebunt; saltem alii duo ab Vrbe Gades petunt ad easdem disciplinas tractandas.

lunes, 11 de febrero de 2013

Munera suprema Davidi Morgan sacra




Davidis Morgan ob excessum condoleo, et suis solatia, si possem, offerrem. Praeterea hoc  poema monstrare quibus mea scripta subsiciva legerint vellem, a quo optime fortasse possumus fingere quomodo Romani disticha elegiaca audirent. Curate ut valeatis.