Omnes commoti sumus ob casu quod nos percussit. Sicut Alexandra dixerat filiae suae dilectae, mortem reformidare humanum est. Timetur uacuum, ignotum ; obliuionem eorum earumque quos et quas amamus; amissionem eorum quae fecimus et fuimus. Sed etiam uerum quod dictum a Tiresia : Nimis timeri mortem uitam uegetam necat.
Sed quid dicamus de aliqua noua uita post mortem, aut de palingenesia? Antiqui multum de eo disceptauisse, inde ab Platone usque ad Aurelium Augustinum. Azteci uel Mexicani (de quibus nemo dicit) hominem eis superiorem uenturum credebant, et tot homines eorumque religiones palingenesiam in aliquo modo crederunt post mortem inueniendam. Ego aliquando conieci epilion Euristei in calce quartae georgicae, et apes mirabiliter nascentes a mortuis animantibus (locum quod tam conuenienter Alexandra euocat) consulto istic positum esse a Vergilio: ualetudo et mors tertiae georgicae praesiderent; num quarta aperiret spes aliquae nouae uitae?
Vtcumque sit, deos deasque, aliquod numen diuinum, uel unum deum esse, multi nostrum tantum credamus, si, postquam nobis Libitina ueniat, imos sensus nostros seruare possimus; si possimus amare quae amauimus, et amari a quibus amati; si possimus inuenire quod fecimus et fuimus. Haec spes multis est consolatio.
Magis quam palingenesiam ―scio― haec est spes peruiuendi. Palingenesiam et Buddhismum (de quo disseruisse Pastrix mihi uidetur) fides sunt quas reuereor. Sed nunc memini loci uoluminis « Mystici et magi Tibetani » de quo loquebatur Thersites. Mihi iocari liceat : si ego mater essem, Pancaicam illum nihil fideret.