Cursus academicus desinit et tempus est cogitandi de eo. Disciplinae c.n. “Introductioni ad Linguam Latinam” professus sum. Circa quinquaginta discipuli adfuerunt: alii Philologiae Classicae student, alii linguis et litteris hodiernis, omnes primi Gradus.
Methodis quae dicimus activis uti conatus sum. Exitus bonus fuit, sed cum difficultatibus. Primum discipuli timent pericula sine lexico quod sibi iuvet. Deinde spatium docendi exiguum. Multis discipulis necessaria sunt innumera exercitia priusquam aliquid vere comprehendant.
Verumtamen maior pars eorum scopum attigerunt et multi disciplinam superarunt cum laude. Et fere omnes magis contenti, ut puto, evenerunt quam anno praeterito.