jueves, 6 de noviembre de 2008

Tulliana in itinere

Tulliana, ut Cantabriae nata fuit, Baeticae nivis meminit, et semper salis acervos miratur.



Sed hodie, antiqua Via Regali dicta Semitae Pecuniariae Latae (Camino Real de la Cañada Ancha), aliud novum et mirum invenit: inter arbusta, hic, Baeticae, pontem Romanum usum per saecula quasi ad dies nostros.

2 comentarios:

Nemo Oudeis dijo...

Suntne reapse illi acervi salis? Puto me numquam tantum salis vidisse; sed fortasse de sale in Hispania invento mirari non debeo, cum Hispani adeo sale conditi esse videantur!

Sandra Ramos dijo...

Mihi quaeso dic, care sodalis Eduarde, ubi Gadium imaginem salium acerui photographicam cepisti?
Beatus tu cui tempora subseciua sunt ad uehandum birotâ! Sed, num aptum est tuis genibus ac cruribus?
Cura ut ualeas pancratice una cum Tulliana optima!