miércoles, 16 de septiembre de 2009

Pugillares electronici: noua uerba Latina hodierna?















Pugillares electronicos meos, quos nuper emi et ualde miror, uobis exhibeo.
Quid diceres, Cicero? Videsne aliquid sicut stylulum super lectu? In pugillo meo apparatum tibi ignotum pugillaribus similem etiam uides. Cera exaranda super eo non est. Sed stylus (mihi crede!) in eo scribere potest. Miraris? Magis mirare: non tantum scribere in eo potes, sed etiam scriptum in eo mittere potes ab eo quemcumque uel quamcumque uelis. Quid cogitas? Quot literas misisses temporibus hodiernis! nonne? Pactum pangamus. Si Manes tui nos persuadent, et uiam monstrant, ut Latine loquendo Latinum sermonem doceamus, tunc pugillares meos tibi commodabo. Sed non longum tempus.

viernes, 4 de septiembre de 2009

Iterum Gadibus


Longa mihi fuit aestas (quae significat calida), quoniam Hispali eam transegi. Sed callidus effectus sum in frigus congerendo: mane piscina optima ad natandum; sub sole meridiano in cubiculis secretioribus, circa aulam frigidis Nymphis irrigatam uelisque coopertam; uesperi hortibus cum fontibus ornatis et arboribus adumbratis.
Etiam Hispalensem Studiorum Vniuersitatem uisi, quam iuuenis colui. Aditum suum in imagine uidere potestis. Nonne pulchra?
Nunc iterum Gadibus: uolumina legenda, uertenda, interpretanda; ignoti discipuli; inter collegas Latinus sermo uiuus. Macte paruulae insulae tam magnae!

sábado, 11 de julio de 2009

In ponte Salario



IN PONTE SALARIO


Hic habes, benevole lector, imago Pontis Salari qualis in decimo septimo saeculo (ut puto) erat. Pons Salarius a Romanis extructus est ut Via Salaria flumen Annium superare possit.


Via Salaria hoc nomen habuit ab salis commercio cum vicinis regionibus. Cum legerem varia poemata a Ioanne Paccio Hispano in saeculo decimo sexto conscripta, hos versus, quos libenter Alexandrae salsissimae amicae hic scribo, inveni. Flumen Annium pessum dederunt Galli in decimo nono saeculo. Sed hodie magis etiam doctus fluit.


Quam bene curvati directa est semita pontis,
Atque interruptum continuatur iter!
Calcamus rapidas subiecti gurgitis undas,
Et libet iratae cernere murmur aquae.
Ite igitur faciles per gaudia vestra, Quirites,
Et Narsim resonans plausus ubique sonet.
Qui potuit rigidas Gothorum subdere mentes
Is docuit durum flumina ferre iugum.

domingo, 21 de junio de 2009

Tulliana laeta est



Priori hieme Tulliana viis umbrosis secretis fruita est.

Sed multum laboravit de pluviis et de limo cohaerente.







Arbores tristes sub nubibus erant.


Vnde hunc agrum putaveritis, nisi ab ipsa Batavia?

















Sed nunc aestas iterum venit; Tullina iterum laeta est, currit et volavisse supra Ferri Pinetum ("Pinar del Hierro") imaginatur. Videte, quaeso, quam pulchrum pinetum:


Aliae imagines de eodem pineto videre potestis in
Blogo Ioannis Iosephus, unde ego hanc excepi.