Priori hieme Tulliana viis umbrosis secretis fruita est.
Sed multum laboravit de pluviis et de limo cohaerente.
Arbores tristes sub nubibus erant.
Vnde hunc agrum putaveritis, nisi ab ipsa Batavia?
Sed nunc aestas iterum venit; Tullina iterum laeta est, currit et volavisse supra Ferri Pinetum ("Pinar del Hierro") imaginatur. Videte, quaeso, quam pulchrum pinetum:

3 comentarios:
Tibi adsentior: Pineti imago lucis ope impressa pulcherrima est.
Constans praesentia tua Tullianam impellit.
Et laetus ego quoque sum, quod stylum iterum suscepisti et nobiscum scripta tua partiris. Plura quaeso mox scribas, nam multa sine dubio sunt de vita tua narranda longissimum post temporis intervallum!
Publicar un comentario en la entrada