
Ecce antiqua moenia Noui Montis Maioris (Montemor-o-novo Lusitano sermone). Mirum mihi fuit sermo Lusitunus, tam similis Hispanico, tam similis nostro Latino. Qui sermonem Latinum subter uerba nostra recognoscere possumus, aliquo modo fratres esse poterimus.
Itaque, omnes fratres, felicia uobis natalicia Christi et in annum nouissimum omnia fausta exopto.

1 comentarios:
Ubinam es, Eduarde? Verbis tuis caremus iam nimis diu, et nihil de te audivimus. Habesne te satis bene? Quid novi apud te fit?
Publicar un comentario en la entrada