lunes, 19 de marzo de 2012
Prolusio ad scholas
Achilles Maffei homo fuit amantissimus rerum antiquarum. Romae vixit saeculo quinto et decimo declinante. Domus eius prope reliquias theatri Cornelii Balbi erat, cuius atrium signis antiquis refertissimum omnis Romanus videre poterat. In sculptura quae notissima harum fuit mulier dormiens imitabatur.
Anno 1512 Pontifex Maximus Iulius II illam imaginem emit ab Achille ut cum ea ornaretur fontem in hortis suis. Duae imagines similes isti sed pulchriores etiam Romae inventae sunt. Vna earum in Palatio Riario sita est; altera in Palatio villae quae dicitur Medici.
Aliqui censent illam mulierem effingere Cleopatram morientem, alii praeferunt putare eam esse aliquam Nympham, alii tandem Ariadnam dormientem. Quid de eo censes? Adhibe cur id sentias.
Etiquetas:
Prolusiones
sábado, 1 de octubre de 2011
Sirmio rediuiua
Bis in
mense Augusto ad stagnum quod uocatur Bled aduolaui. Altissimi montes in aquis
requiescere uidentur: frondosissimae arbores, gratissimae uiae inter eas, aquae
optimae ad natandum uel nauigandum. Sed quod mihi magis placuit insula fuit,
quae in memoriam redigebat illae Catullianae:
Paene
insularum, Sirmio, insularumque
ocelle,
quascumque in liquentibus stagnis
marique uasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inuiso
lunes, 26 de septiembre de 2011
Skofja Loka
Euntibus ab urbe dicta Ljubljana usque ad Slouenas Alpes est in medio itinere uicus perpulcher qui uocatur "Skofja Loka". Quamuis linguae Slauae tam alienae sint a nostris Romanicis ego tentabam intellegere uerba: tam simile erat istud "loka" nomini Latino "locus".
Paulum dubitaui num ascenderem ad Castellum Vrbis annon. Sed tandem ascendere decreui praesertim ad uidendas omnes illas regiones circumdantes (etiam ut corpus exercerem, quod semper utile est et ualde gratum in tale uiriditate pratorum quale cuncta Slouenja constat).
Non me paenituit audaciae, non tantum quoniam omnes terras et montes in circuitu uidi (et equidem pancratioris -ut sic dicam- fierem), sed quia uerba nominis illius Vrbis certe intellexi. In parietes Castelli quaedam alba de historia Vrbis legi. Saeculo XII aut XIII (non bene memini) illae terrae Castellum circundantes episcopo Frisingae datae sunt. Donatio durauit per multos saeculos. Episcopi Frisingenses per aliquem gubernatorem eas regebant.
Iam facile erat intellegere ratio nominis. Terrae circum Castellum ab hominibus colentibus Vrbi Ljubljanae dictae fuerunt "loci (melius loca) episcopi". De nomine "episcopi" tantummodo permansit radix uerbi "scopeo", quamquam cum fricatione consonantis labialis. Sic orta sunt uerba "Skofia loca", a linguis Graeca et Latina in mediis terris (fortassis multorum nescientium) Slauorum.
Etiquetas:
Etymologiae
lunes, 19 de septiembre de 2011
Haicua legi in Blogo Alexandrae, et sic uolui imitari scriptores:
Lucem aestiuam!
Ne mei deseris nunc:
Corus autumnat.
Etiquetas:
Haicua
Platea Congresni (Congressus)
Mense Augusto feliciter mihi contigit nationi quae hodie nominatur Slovenja colere. Romanis hae terrae partes fuerunt Pannoniae Superioris et Septentrionalis Dalmatiae. Hae terrae sunt quasi magna uallis fluminis Sauae, inter Alpes et Balcanes. Vbi riuus Ljubljanica in Sauam influit, ipse Augustus Coloniam Augustam Emonam condidit. Nostris temporibus super illam Emonam est urbs Ljubljana, principalis in cuncta Slovenja.
In hac imagine uidere potestis plateam maximam antiquae urbis, ubi sunt Vniuersitas Labacensis, Academia Philarmonicorum, et paruus sed pulcher hortus.
Etiquetas:
Itinera
lunes, 5 de septiembre de 2011
Colonia Augusta Emona
Mense Augusto in Colonia Augusta Emona (hodie Ljubljana) fui. Attamen non mihi facilitas fuit ad nauigandum in Interrete.
Emona fuit Colonia ab Augusto condita, prope flumen Ljubljanica et quodam montem. Super eum arx fuit ad defendendam ciuitatem. Usque ad hodie seruantur partes moeniorum urbis, quas hic uidere potestis.
martes, 19 de julio de 2011
In media Urbe locus amoenus
Roma semper pulchra et rutilans. Hic habetis Aesculapii Aedem in medio Horto Borghesio. Quamuis non sit antiquorum monumentum Romanorum (sed ab Giuseppe Valadier, nisi fallor, exstructum), tamen mihi locus placidissimus fuit.
Etiquetas:
Locus amoenus
Suscribirse a:
Entradas (Atom)

