sábado, 1 de octubre de 2011

Sirmio rediuiua





Bis in mense Augusto ad stagnum quod uocatur Bled aduolaui. Altissimi montes in aquis requiescere uidentur: frondosissimae arbores, gratissimae uiae inter eas, aquae optimae ad natandum uel nauigandum. Sed quod mihi magis placuit insula fuit, quae in memoriam redigebat illae Catullianae:

Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique uasto fert uterque Neptunus,
quam te libenter quamque laetus inuiso

lunes, 26 de septiembre de 2011

Skofja Loka


Euntibus ab urbe dicta Ljubljana usque ad Slouenas Alpes est in medio itinere uicus perpulcher qui uocatur "Skofja Loka". Quamuis linguae Slauae tam alienae sint a nostris Romanicis ego tentabam intellegere uerba: tam simile erat istud "loka" nomini Latino "locus".

Paulum dubitaui num ascenderem ad Castellum Vrbis annon. Sed tandem ascendere decreui praesertim ad uidendas omnes illas regiones circumdantes (etiam ut corpus exercerem, quod semper utile est et ualde gratum in tale uiriditate pratorum quale cuncta Slouenja constat).

Non me paenituit audaciae, non tantum quoniam omnes terras et montes in circuitu uidi (et equidem pancratioris -ut sic dicam- fierem), sed quia uerba nominis illius Vrbis certe intellexi. In parietes Castelli quaedam alba de historia Vrbis legi. Saeculo XII aut XIII (non bene memini) illae terrae Castellum circundantes episcopo Frisingae datae sunt. Donatio durauit per multos saeculos. Episcopi Frisingenses per aliquem gubernatorem eas regebant.

Iam facile erat intellegere ratio nominis. Terrae circum Castellum ab hominibus colentibus Vrbi Ljubljanae dictae fuerunt "loci (melius loca) episcopi". De nomine "episcopi" tantummodo permansit radix uerbi "scopeo", quamquam cum fricatione consonantis labialis. Sic orta sunt uerba "Skofia loca", a linguis Graeca et Latina in mediis terris (fortassis multorum nescientium) Slauorum.

lunes, 19 de septiembre de 2011

Haicua legi in Blogo Alexandrae, et sic uolui imitari scriptores:

Lucem aestiuam!
Ne mei deseris nunc:
Corus autumnat.

Platea Congresni (Congressus)


Mense Augusto feliciter mihi contigit nationi quae hodie nominatur Slovenja colere. Romanis hae terrae partes fuerunt Pannoniae Superioris et Septentrionalis Dalmatiae. Hae terrae sunt quasi magna uallis fluminis Sauae, inter Alpes et Balcanes. Vbi riuus Ljubljanica in Sauam influit, ipse Augustus Coloniam Augustam Emonam condidit. Nostris temporibus super illam Emonam est urbs Ljubljana, principalis in cuncta Slovenja.

In hac imagine uidere potestis plateam maximam antiquae urbis, ubi sunt Vniuersitas Labacensis, Academia Philarmonicorum, et paruus sed pulcher hortus.

lunes, 5 de septiembre de 2011

Colonia Augusta Emona


Mense Augusto in Colonia Augusta Emona (hodie Ljubljana) fui. Attamen non mihi facilitas fuit ad nauigandum in Interrete.


Emona fuit Colonia ab Augusto condita, prope flumen Ljubljanica et quodam montem. Super eum arx fuit ad defendendam ciuitatem. Usque ad hodie seruantur partes moeniorum urbis, quas hic uidere potestis.


martes, 19 de julio de 2011

In media Urbe locus amoenus


Roma semper pulchra et rutilans. Hic habetis Aesculapii Aedem in medio Horto Borghesio. Quamuis non sit antiquorum monumentum Romanorum (sed ab Giuseppe Valadier, nisi fallor, exstructum), tamen mihi locus placidissimus fuit.

sábado, 16 de julio de 2011

Fundamenta domus Augusti


Palatinum uisitauimus in his diebus. Moles petreas Domus Augusti et arcus mirabamur.

Archaiologa Italica, quae dux nobis erat, nos certiores fecit: haec tantum sunt fundamenta Palatii.

viernes, 15 de julio de 2011

Latine loquitur in uiis Urbis


Hic sumus prope plateam Farnesiam. In imagine potestis uidere a sinistra parte uestra ad dexteram: Paulum Villoslada, moderator Circuli Matritensis; Mar profestricem Granatensem; Pinarium iam notum in hac pagina; professorem huius Cursus Danielem Blanchard, moderatorem Circuli Lutetiae Parisinorum; et Angelam profestricem Hispalensem.

Magis scribam de hoc Cursu.

sábado, 9 de julio de 2011

Cursus uiuae Latinitatis Romae

Pinarius caris sodalibus suis s.d.

Conuentui adsum Romae de methodo actiua ad Latinam linguam docendam. Danielis Blanchard Cursus Linguae latinae professor est; Christophorus Rico, de quo iam scripsi, Professor linguae Graecae est; ambo cultissimi Francogallici homines. In Cursu Latino homines sunt ab Europa (ab Italia, Hispania et Germania), ab America (a Perú et Ecuador), ab Africa (a Congo), etiam ab Asia (a Corea).

In sessionibus didacticis methodum c.n. Forum, a Christophoro et Daniele conscriptum, legimus. Cum sodalibus locutus sum de Circulo Latino Gaditano et de "Scriptorio Academico Latino" Alexandrae Ramos.

Proxima septimana aliqua photographemata facere uolo, et hic uidere poteritis.

Pancratice ualete.

jueves, 16 de junio de 2011

Cursus Romae ad sermonem Latinum actiua methodo docendum



Ab die quarto ad trigessimum mensis Iulii Cursus ad sermonem Latinum docendum methodo actiua celebrabitur Romae.

Sedes Cursus erit Pontificalis Vniuersitas Studiorum c.n. Sanctae Crucis, quae a Praelatura Operis Dei regitur ad docendas disciplinas Christianae philosophiae et theologiae, etiam sermonum Hebraici, Graeci et Latini in Sacris Scripturis uel Patribus usitatorum.

Inuentor methodi Polis (ad Graecum discendum), siue Forum (ad Latinum), est professor Christophorus Rico, de quo aplius legere hic potestis. Quoniam mea sententia est Romam petere, iamiam aueo adesse Romanis sessionibus, de quibus sine dubio uobis scribam. Paginam interretialem Inscriptionis hic est.

lunes, 6 de junio de 2011


Castellum Sancti Romualdi

Antiquis temporibus contra insulam dictam “Kotinousa”, in insulis Gaditanis, alium insulare promontorium exsistebat dictum “Antipolis”, quoniam eius aedificia et uillae citra pontum Gaditanum sitae erant. Ciuites non pauci Romanae Neapolis Gaditanae a Cornelio Balbo Minore conditae uillas suas in his terris habere soliti fuerunt.

Romani pontem inclitum exstruerunt ad Antipolim iungendam cum terra continentali et postea, temporibus Maurorum, castellum aedificatum fuit prope pontem ut melius defendi posset.

Haec origo est Castellum Sancti Romualdi. Reges Christiani hoc nomen castello posuerunt. Prope pontem carinae refeciebantur in loco c.n. “Real Carenero” et ea de causa aliqua aedificia exsurgere coeperunt circa Castellum. Sic nata dicitur urbs Sancti Ferdinandi. Temporibus recentioribus insula dicta fuit Insula Leonis (nescio qua re), sed in saeculo decimo noueno Rex Ferdinandus Septimus ei dedit suum nomen, quod nomen hodiernum est.

Multae excavationes archaeologicae factae sunt in Castello, quae assentationes humanae anteriores Romanis fuisse confirmauerunt. In nouissimis sepulchrum cum duo sceletis repertum est. Ossa quasi picta in arena uidentur. Ab utensiliis in sepulchro, dispossitione sceletum et aliis indiciis, studentes antiquitatibus dicunt quod istae reliquiae matris et filiae esse possunt.

martes, 31 de mayo de 2011

RES PVBLICA INNOVANDA




Multi iuuenes Hispani et Hispanae hospitium sumpsere in plateis uariarum urbium iam a die decimo quinto mensis Maii. Aliquibus diebus pompas propugnatorias per primarias uias cuiusque urbis fecere. Conuentus eorum earumque uetati sunt die uigessimo secundo Maii suffragiorum facile mittendi causa. Nihilominus “indignantes” (quod nomen ei sibimetipsis imposuere) plateis permansere.

Mihi mirum est quam uaria multitudo. Duces non sunt, sed ordinem plateae custodiunt. In ipsa platea dormiunt et uiuunt: sed etiam legunt et sine ui inter se colloquuntur. Multi ciues uariarum aetatum eis adeunt ad loquendum.

Fortasse non multum maiorem spatium temporis permaneant, sed iam plane dixerunt saltem duo proposita bona: Mutationem legis ad suffragios computandos uolunt, et iudices liberi a regentibus Rem Publicam.

viernes, 27 de mayo de 2011

Ex ultimis Gadibus


Scio multum temporis spatium transegi et nulla uerba in hoc Subsiciuo Blogo scripsi. Sed hodie iterum id facio ex ultimis Gadibus.

Hoc annum scholas de sermonis Latini usu quasi incipiendo administraui. Pars maior discipulorum diploma in studiis Anglicis uel Hispanicis quaerunt et tantummodo medium annum eis est ut melius cognoscant sermonem, litteras et cultus ciuiles Romanorum.

Vnum didici fortiori modo quam in aliis annis: discipulis paulum et aegre discunt grammaticali methodo docendi. A me ipso quaero quid et quomodo agam proximo anno.

Attamen contentus sum quod hos discipulos docui. Seduli sunt et intenti sermonibus uariis et litteris. Non idem dixerim de aliis discipulis, quibus nomina Graeca et Latina in studiis medicis uel oeconomicis usitata docere intendo. Seduli non sunt et tantum diplima uolunt. Sessiones cum eis frequentatissimae tumultuossisimaeque sunt. Ferrea disciplina uti debes, ni vis falli (quod peius est omnibus in annum proximum). Certe illa nomina neque ullus mihi docuit in Vniuersitate, neque nunc tam uastos campos uerborum perdomare possim ut utilis sim tot et tam uariis discipulis.

Gaudeo equidem de aliis rebus, et collegis, et amicis. Sed de his proximo die. Valeatis quae uel qui legistis.