sábado, 9 de julio de 2011

Cursus uiuae Latinitatis Romae

Pinarius caris sodalibus suis s.d.

Conuentui adsum Romae de methodo actiua ad Latinam linguam docendam. Danielis Blanchard Cursus Linguae latinae professor est; Christophorus Rico, de quo iam scripsi, Professor linguae Graecae est; ambo cultissimi Francogallici homines. In Cursu Latino homines sunt ab Europa (ab Italia, Hispania et Germania), ab America (a Perú et Ecuador), ab Africa (a Congo), etiam ab Asia (a Corea).

In sessionibus didacticis methodum c.n. Forum, a Christophoro et Daniele conscriptum, legimus. Cum sodalibus locutus sum de Circulo Latino Gaditano et de "Scriptorio Academico Latino" Alexandrae Ramos.

Proxima septimana aliqua photographemata facere uolo, et hic uidere poteritis.

Pancratice ualete.

2 comentarios:

Sandra Ramos dijo...

Qui Hispani alii sunt apud uos, Eduarde? Imagines inspicere et plura noua legere exspectamus.

Eduardus Pinarius dijo...

Doleo quod non facile mihi est hic scribere in Interrete. Hispani et Hispanae, quantum ad hunc diem cognoscere potui, sunt: Paulus Villoslada, moderator Circuli Matritensis; Ignatius García Pinilla, professor linguae Latinae Toleti; Maria del Mar, profestrix linguae Latinae Granatae (in quodam Gymniasio et Vniuersitate Granatensi); Ferdinandus professor linguae Angliae Matriti, et Aemilianus professor linguae Hispanicae Matriti, ambo colentes linguae Latinae; Angela profestrix linguae Latinae Hispali, sed discipula hic Cursus linguae Graecae (sicut Paulus); et Begoña, profestrix linguae Graecae Vniuersitatis Hispalensis (et hic nescio bene utrum discipula Cursus linguae Graeca an Hebraicae).

In sessionibus didacticis Methodis quae dicuntur Polis et Forum utimur.

Mercurii die huius septimanae, aliqui ex nobis adfuimus sessioni didacticae ab Aloysio Miraglia moderatae in Academia "Viuarium Nouum". Ibi locuti sumus cum professoribus discipulisque Brasilianis, Mexicanis et Hispanis.