Roma semper pulchra et rutilans. Hic habetis Aesculapii Aedem in medio Horto Borghesio. Quamuis non sit antiquorum monumentum Romanorum (sed ab Giuseppe Valadier, nisi fallor, exstructum), tamen mihi locus placidissimus fuit.
Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiuscemodi memoriarum delectatiunculas conferam. Aulus Gellius, Noctes Atticae, Praefatio, 23.