jueves, 11 de septiembre de 2014

Annus academicus iterum incipit


Annus academicus iterum incipit et tam ignota et fortasse difficilia mirans expecto. Hoc cursu administrare debeo scholas primarias linguae Latinae discipulis curriculorum Philologicorum et Studiorum Humaniorum. Aliquot discipuli Philologiae multum Latine sciunt, multi paucissimum. Vt ordo disciplinae omnibus idem est, prima difficultas abhinc oritur, et non minima. Discipuli tamen Studiorum cum nomine Humanitatum faciliores sunt ad linguam discendam, quoniam omnes quasi nihil sciunt.

Sunt etiam scholae de nuntiorum sententiarumque transmissione hodiernis temporibus. Et hi etiam mihi contigerunt. Etiam si disciplina a nostra provincia longissima sit, non inutilem nec horrendam censeo. Quantum possum in ea facio. Sed discipuli frequentissimi, et ea de causa difficillima ad curate docendam. Experientia me docuit: quod non curate facis non tibi placet. Sed peiora sunt in vita, maxime in Academia.

Tunc vestigia litterarum antiquorum in renascentibus annis sequi pergo. Videamus quid de eo surgat. Velim etiam melius apprehendere linguas recentiores quas novi. 

Verumtamen Iosephum, qui tam linguam Latinam callet, consodalem Gades venturum audivi, de quo gaudeo et gratanter id expecto.

No hay comentarios: