
Architecturam nouissimam miror. Constructori huius aedificii Municipium Matritense iussit ne parietem frontalem antiqui aedificii mutaret. Potestis uidere quod is fecit. Fundamenta aedificii non uidentur, quasi non essent. Superiorem partem in colore oxygareo —ut ita dicamus— struxit. Et hortus, qui esse solet ante domum uel, si priuatus, post domum, is constructor supra parietem lateralem alterius aedificii disposuit.
1 comentarios:
Maxime placet illud aedificium mirum in modum novatum, quippe quod ingeniosis artificiis et arte inventionis spectatores alliciat ut cogitent de modis quibus spatium circum se ordinari soleat atque aliis de modis quibus idem spatium prorsus aliter disponi possit dum ad eosdem usus solitos adhibeatur. Bonum enim est antiquas res novis oculis considerare.
Publicar un comentario en la entrada