viernes, 27 de mayo de 2011

Ex ultimis Gadibus


Scio multum temporis spatium transegi et nulla uerba in hoc Subsiciuo Blogo scripsi. Sed hodie iterum id facio ex ultimis Gadibus.

Hoc annum scholas de sermonis Latini usu quasi incipiendo administraui. Pars maior discipulorum diploma in studiis Anglicis uel Hispanicis quaerunt et tantummodo medium annum eis est ut melius cognoscant sermonem, litteras et cultus ciuiles Romanorum.

Vnum didici fortiori modo quam in aliis annis: discipulis paulum et aegre discunt grammaticali methodo docendi. A me ipso quaero quid et quomodo agam proximo anno.

Attamen contentus sum quod hos discipulos docui. Seduli sunt et intenti sermonibus uariis et litteris. Non idem dixerim de aliis discipulis, quibus nomina Graeca et Latina in studiis medicis uel oeconomicis usitata docere intendo. Seduli non sunt et tantum diplima uolunt. Sessiones cum eis frequentatissimae tumultuossisimaeque sunt. Ferrea disciplina uti debes, ni vis falli (quod peius est omnibus in annum proximum). Certe illa nomina neque ullus mihi docuit in Vniuersitate, neque nunc tam uastos campos uerborum perdomare possim ut utilis sim tot et tam uariis discipulis.

Gaudeo equidem de aliis rebus, et collegis, et amicis. Sed de his proximo die. Valeatis quae uel qui legistis.

viernes, 24 de septiembre de 2010

Aetherium aedificium




Architecturam nouissimam miror. Constructori huius aedificii Municipium Matritense iussit ne parietem frontalem antiqui aedificii mutaret. Potestis uidere quod is fecit. Fundamenta aedificii non uidentur, quasi non essent. Superiorem partem in colore oxygareo —ut ita dicamus— struxit. Et hortus, qui esse solet ante domum uel, si priuatus, post domum, is constructor supra parietem lateralem alterius aedificii disposuit.

martes, 21 de septiembre de 2010

Mirum sed uerum



Quidam amicus Soria (prope Numantiam) natus mihi inuitauit ad ciuitatem suam uidendam. Is me certiorem fecit ibi nos etiam frigorem passuri, et fortasse pluuiam. Mense Augusti eramus et ei non credidi.

Soria pulcherrima ciuitas est. Varii Christiani templi sunt, qui “romanicos” dicuntur. Itinera iuxta flumen “Duero”, inter frondosissimas ornos, optima sunt ad ambulandum uel cursitandum.

In media ciuitate hortus est cum Hispanico nomine “Dehesa”. Dum inter arbusta ambulabamus copiosissima pluuia super nos cecidit. Refugium inuenimus sub porticu cuiusdam aediculae. Abhinc hoc photographematum feci.

domingo, 14 de febrero de 2010

HIBERNA HAICUA

Mihi legenti hiberna "haicua" ab Alexandra Ramos collecta menti hoc occurrit caro nepoti dicatum:


Puer compita mirans

Voluit secum futura

nemini nota.

jueves, 11 de febrero de 2010

MAGISTRO ANTONIO FONTÁN PÉREZ SACRVM



VITA PROFESSORIS ANTONII FONTÁN PÉREZ

Professor Antonius Fontán Pérez die decimo quarto mensis Ianuarii Matriti a uita decessit. Hispali natus die decimo quinto anni 1923º, in Vniuersitatibus et Hispalensi et Matritensi (tunc uulgo “Central” nuncupata) Philologiae Classicae studuit. Anno 1945º uenia docendi adepta, Matritensi in Vniuersitate litteras Latinas professus est, dum opus de textuali traditione Dialogorum Senecae ad lauream doctoralem parabat. Postea, officio militari exauctoratus Doctor Philologiae Latinae anno 1948º factus est atque anno sequenti maximum gradum academicum Philologiae Classicae qui “Cathedra” uocatur, in Vniuersitate Granatensi obtinuit.

Ars diurnaria Antoniii familiae semper cordi fuit. Qua de causa, de publica utilitate secum uoluens, Vniuersitate Granatensi Antonius discessit et acta diurna “La Actualidad Española” nuncupata condidit eorumque moderator fuit ab anno 1952º usque ad 1956º.

Antonius Fontán, Christiana fide ductus, anno 1943º ingressus est in Institutum nuper conditum in Ecclesia Catholica, quae hodie "Praelatura Operis Dei" uocatur quaeque quaerit ut Christifideles laici quotidiana opera spriritu Christiano in mundo exerceant. Igitur post quattuor annos Antonius Fontán in Vniuersitatem reuersit illam Nauarrensem cui Sanctus Iosephmaria Escrivá, Conditor Operis Dei, initium dederat, ut muneribus Decani Facultatis Litterarum et Praesidis Instituti ad diurnarios docendos (uulgo “Instituto de Periodismo”) in ea Vniuersitate fungeretur.

Institutis Nauarrensibus corroboratis, anno 1966º praesidentia Actorum Diurnorum Matritensium, quorum nomen Hispanice “Diario Madrid” erat, ei oblata est, quam libenter accepit. Interim Dux Franciscus Franco Hispaniam tunc regebat, nam Ioannes a Borbon, legitimus Rex, in exsilio erat, qui tamen Antonium Fontán delegit inter Consiliarios suos atque etiam, Franco consentiente, eum una cum aliis fecit praeceptorem filii sui Ioannis Caroli, Hispanici Regni haeredis et iam tunc Hispaniam colentis.

Antonius Fontán autem diurnariis libere sentiendi et scribendi in “Diario Madrid” facultatem concessit. Franco, cui haec libertas displicebat, multoties eum mulctauit, editionem Actorum ad tempus prohibuit et tandem eam exstinxit aedificiumque etiam graphaeorum anno 1973º solo aequauit. Quam ob rem undetriginta annis post, anno scilicet 2000º, Internationale Institutum, quod Anglice “Internationalis Press Institution” appellatur, eum “Vindicatorem libere scribendi artis » (“Héroe de la libertad de prensa”) nominauit.

Antonius Fontán reditum ad Vniuersitatem intendere decreuit et post duos annos litteras Latinas in Vniuersitate Matritensi cum nomine “Autónoma” iterum professus est. Postea etiam Cathedram Philologiae Latinae in Vniuersitate cum nomine Complutensi, quamuis Matriti sita, obtinuit.

Cum Dux Franco a uita defunctus est anno 1975º, tunc Rex Ioannes Carolus I libertatem in Hispaniam admissit. Antonius Fontán, temporaliter excedens a docendi munere, a populo Hispalensi Senator et postea inter Senatores Praesidem Senatus electus est. Cum Praeses Senatus sit, Legem ad libertatem in Hispania restaurandam una cum Rege consignauit. Etiam Minister Regis fuit in primo Consilio ad Hispaniam regendam.

Fortasse magis fecisset pro Hispania administranda, ni seuera obstructio cordis eum percussisset anno 1982º. Post hunc annum de actiua in re publica uita discessit atque in labore docendi incubuit. Cum rudem ab eo munere accepit, iterum Acta Diurna condidit adhuc exstantia quibus nomen est “Nueva Revista de Política, Cultura y Arte”.

Libros plurimos eruditosque scripsit, inter quos “Artes ad humanitatem”, “Humanismo Romano”, “Letras y poder en Roma” et “Príncipes y humanistas”; multos enim discipulos docuit; ideoque Institutum quod Hispanice “Instituto de Estudios Humanísticos” dicitur, a Gaditano professore Cathedrario Josepho Maria Maestre conditum, anno 2000º Congressu Internationali eum honorauit.

Tandem Ioannes Carolus I, Rex Hispaniae, ei maximam mercedem Ordinis Antiqui Hispanici Regis Alphonsi X (quae dicitur “Cruz de la Orden de Alfonso X El Sabio”) donauit et eum Marchionem a Guadalcanal (solum natale eius familiae) fecit.

Rite exoptamus ut ei terra sit leuis atque requiescat in pace.

miércoles, 16 de septiembre de 2009

Pugillares electronici: noua uerba Latina hodierna?















Pugillares electronicos meos, quos nuper emi et ualde miror, uobis exhibeo.
Quid diceres, Cicero? Videsne aliquid sicut stylulum super lectu? In pugillo meo apparatum tibi ignotum pugillaribus similem etiam uides. Cera exaranda super eo non est. Sed stylus (mihi crede!) in eo scribere potest. Miraris? Magis mirare: non tantum scribere in eo potes, sed etiam scriptum in eo mittere potes ab eo quemcumque uel quamcumque uelis. Quid cogitas? Quot literas misisses temporibus hodiernis! nonne? Pactum pangamus. Si Manes tui nos persuadent, et uiam monstrant, ut Latine loquendo Latinum sermonem doceamus, tunc pugillares meos tibi commodabo. Sed non longum tempus.

viernes, 4 de septiembre de 2009

Iterum Gadibus


Longa mihi fuit aestas (quae significat calida), quoniam Hispali eam transegi. Sed callidus effectus sum in frigus congerendo: mane piscina optima ad natandum; sub sole meridiano in cubiculis secretioribus, circa aulam frigidis Nymphis irrigatam uelisque coopertam; uesperi hortibus cum fontibus ornatis et arboribus adumbratis.
Etiam Hispalensem Studiorum Vniuersitatem uisi, quam iuuenis colui. Aditum suum in imagine uidere potestis. Nonne pulchra?
Nunc iterum Gadibus: uolumina legenda, uertenda, interpretanda; ignoti discipuli; inter collegas Latinus sermo uiuus. Macte paruulae insulae tam magnae!