Omnes commoti sumus ob casu quod nos percussit. Sicut Alexandra dixerat filiae suae dilectae, mortem reformidare humanum est. Timetur uacuum, ignotum ; obliuionem eorum earumque quos et quas amamus; amissionem eorum quae fecimus et fuimus. Sed etiam uerum quod dictum a Tiresia : Nimis timeri mortem uitam uegetam necat.

Sed quid dicamus de aliqua noua uita post mortem, aut de palingenesia? Antiqui multum de eo disceptauisse, inde ab Platone usque ad Aurelium Augustinum. Azteci uel Mexicani (de quibus nemo dicit) hominem eis superiorem uenturum credebant, et tot homines eorumque religiones palingenesiam in aliquo modo crederunt post mortem inueniendam. Ego aliquando conieci epilion Euristei in calce quartae georgicae, et apes mirabiliter nascentes a mortuis animantibus (locum quod tam conuenienter Alexandra euocat) consulto istic positum esse a Vergilio: ualetudo et mors tertiae georgicae praesiderent; num quarta aperiret spes aliquae nouae uitae?
Vtcumque sit, deos deasque, aliquod numen diuinum, uel unum deum esse, multi nostrum tantum credamus, si, postquam nobis Libitina ueniat, imos sensus nostros seruare possimus; si possimus amare quae amauimus, et amari a quibus amati; si possimus inuenire quod fecimus et fuimus. Haec spes multis est consolatio.
Magis quam palingenesiam ―scio― haec est spes peruiuendi. Palingenesiam et Buddhismum (de quo disseruisse Pastrix mihi uidetur) fides sunt quas reuereor. Sed nunc memini loci uoluminis « Mystici et magi Tibetani » de quo loquebatur Thersites. Mihi iocari liceat : si ego mater essem, Pancaicam illum nihil fideret.

3 comentarios:
De vita morteque parum scio, sed certum habeo, si illius virginis pater Americanus et rusticus (ut Kentukianus) fuisset et, ut tales solent esse, sclopetis semper armatus, futurum fuisse ut oporteret Pancaicae illius animam sanctissimam novum corpus petere. Nam hi patres etiam sanctorum sanctissimos filas suas tangere non ferunt.
Scio aliquid de uita, sed nihil de morte, quamobrem Cassandram rogo ut uates consultet, aliquando salsas nugas dicentes.
Te matrem, gaditane sodalis, fieri non potest! Sed si pater esses, quid faceres?
Sed quaeso, dic mihi, quid accidit tuo dilecto “Recado de escribir” blogo Hispanico? Mortuumne est? O triste acerbumque funus! o morte ipsa mortis tempus indignius!
Nonne mihi dixisti te non multum temporis habere ad scripta subseciua? Iam uideo Latine scribere nunc in Rete tua interest. Consultauistine uates auesque, auditis apibus bombilantibus?
Saluete, amici. Certe illa Hispanica paginula mea dicta "Recado de escribir" mortua est, ideoque nemo plorare debet (ne plores, Nemo).
Verum dicam, quamuis mirabile: media nocte uisus est mihi in somnis ipse noster Maro, qui mihi prohibuit ut tempus (etsi subsiciuum) tererem Hispanicae chartulae.
Vtcumque sit, Latine scribere praefero.
Credo etiam nobis ambobus in mente est hoc academico cursu Latine administrare scholas nostras. De eo amplius loquamur.
Certe, Alexandra, ego non possim matrem fabulae esse. Sed, si pater essem, idem nihil fiderem Pancaicae ulli gymnosophistae.
Curate ut ualeatis
Publicar un comentario en la entrada