miércoles, 6 de agosto de 2008

De Pinariis elucubratio


Pinaria gens (sine dubio possumus dicere) Romanis temporibus fuit: “Pinarii Nattae nobiles” dicuntur a Cicerone loquente de diuinatione. Si uolumus aliquam de traditionibus a Plutarco refertis credere, quattuor filii fuere Numae: Pompo, Pinus, Calpus et Mamercus. Hic Pinus origo gentis Pinariae creditur.

Cum Hercules regna Evandri visit et, ob furtum sibi inlatum monstrum Cacum occidit, sacra condita fuere ab Evandro in honore Herculis. Tunc istarum terrarum gentibus primis, Potiti et Pinarii, inuitatis, tantum Potiti ad tempus venere ideoque potiti fuerunt exta uictimarum. Contra tardi Pinarii ab eo die uetiti sunt ut ea edant. Attamen non totus Liuius credendus, quod semper Pinarii diligentissimi et accuratissimi perpensi sunt. Vtutpote Potiti et Pinarii hac die statuere Aram Maximam Herculei et, Vergilio auctore, domus Pinaria custos facta fuit ad sacrum Herculis seruandum.

Praeterea Pinarii non ignoti. Duo ex eis consules Romanae rei publicae euenere, Publius Pinarius Mamercinus Rufus (anno CDLXXXIX) et Lucius Pinarius Mamercinus Rufus (anno CDLXXII). Cognomen Mamercinus fortasse de coniunctine cum gente Mamerci indicium sit. Alter Lucius Pinarius Mamercinus tribunus consularis anno CLXXXII, et Lucius Pinarius Nata anno CCCLXIII magister equitum fuere. Post multos annos Lucius Pinarius Scarpus Cyrenaicam prouinciam proconsul moderabatur, sed non fauste, cum Marco Antonio adfuerit.

Usque nunc documenta alia de Pinariis reperta non sunt. Sed sacra Herculis multum diffusa. Etiam in ultima Hesperia trans Herculeas Pilas templum Herculei esse constat, fundamentumque sub aquis maris extare dicitur. Potueruntne illic alios Pinarios carpere auras; uel potuerint etiam nunc, ut ita dicamus, peruiuere? Non id facile credetur; sed nonne elucubrare placet?