jueves, 25 de diciembre de 2008

Felicia natalicia Christi et annum nouissimum



Ecce antiqua moenia Noui Montis Maioris (Montemor-o-novo Lusitano sermone). Mirum mihi fuit sermo Lusitunus, tam similis Hispanico, tam similis nostro Latino. Qui sermonem Latinum subter uerba nostra recognoscere possumus, aliquo modo fratres esse poterimus.

Itaque, omnes fratres, felicia uobis natalicia Christi et in annum nouissimum omnia fausta exopto.

sábado, 8 de noviembre de 2008

Tulliana lutulenta

Hodie post novissimas pluvias per lutulentos campos Tulliana cucurrit. Sed birota fortis est et hos labores scit tolerare.

Saltem insulam Gaditanam eminus mihi mostravit:


Et solitariam pinum:


Et ... aquaeductum quemdam iuxta Portum Regale, in quo tempore factum?


jueves, 6 de noviembre de 2008

Tulliana in itinere

Tulliana, ut Cantabriae nata fuit, Baeticae nivis meminit, et semper salis acervos miratur.



Sed hodie, antiqua Via Regali dicta Semitae Pecuniariae Latae (Camino Real de la Cañada Ancha), aliud novum et mirum invenit: inter arbusta, hic, Baeticae, pontem Romanum usum per saecula quasi ad dies nostros.

jueves, 18 de septiembre de 2008

De Ponte Romano



Flumen Hispanice dictum "Tiétar", et rivulos qui in eum fluunt, nonnulli Romani pontes transeunt per totam vallem. Cupiditate videndi permotus ad proximum eorum fui. Sed cum ad pontem adveni, stelam nostris diebus scriptam vidi dicentem "Puente nuevo". Domum redii meditabundus, quoniam multi eum "Pontem Romanum" vocant.

Amicae meae quae regione Hispana quae dicimus Galitiam habitat scripsi de hoc argumento et de aliis. Ea mihi respondit: hic multi sunt pistrina, aliqua dicta Romana. Constructiones hodiernae sunt, sed quid de lapide molario? Lapis Romanus est.

sábado, 23 de agosto de 2008

De casu quod Matriti accidit, de Palingenesia et similibus

Omnes commoti sumus ob casu quod nos percussit. Sicut Alexandra dixerat filiae suae dilectae, mortem reformidare humanum est. Timetur uacuum, ignotum ; obliuionem eorum earumque quos et quas amamus; amissionem eorum quae fecimus et fuimus. Sed etiam uerum quod dictum a Tiresia : Nimis timeri mortem uitam uegetam necat.

Sed quid dicamus de aliqua noua uita post mortem, aut de palingenesia? Antiqui multum de eo disceptauisse, inde ab Platone usque ad Aurelium Augustinum. Azteci uel Mexicani (de quibus nemo dicit) hominem eis superiorem uenturum credebant, et tot homines eorumque religiones palingenesiam in aliquo modo crederunt post mortem inueniendam. Ego aliquando conieci epilion Euristei in calce quartae georgicae, et apes mirabiliter nascentes a mortuis animantibus (locum quod tam conuenienter Alexandra euocat) consulto istic positum esse a Vergilio: ualetudo et mors tertiae georgicae praesiderent; num quarta aperiret spes aliquae nouae uitae?

Vtcumque sit, deos deasque, aliquod numen diuinum, uel unum deum esse, multi nostrum tantum credamus, si, postquam nobis Libitina ueniat, imos sensus nostros seruare possimus; si possimus amare quae amauimus, et amari a quibus amati; si possimus inuenire quod fecimus et fuimus. Haec spes multis est consolatio.

Magis quam palingenesiam ―scio― haec est spes peruiuendi. Palingenesiam et Buddhismum (de quo disseruisse Pastrix mihi uidetur) fides sunt quas reuereor. Sed nunc memini loci uoluminis « Mystici et magi Tibetani » de quo loquebatur Thersites. Mihi iocari liceat : si ego mater essem, Pancaicam illum nihil fideret.

miércoles, 20 de agosto de 2008

Gredos



Gredos nomen domus illustris in Hispania editricis omnium quarum ad litteras quae dicimus “classicas” pertinent. Sed Gredos etiam series est perpetua montium altissimorum, uerus murus petreus ab aetate Gigantum.
Recenter Tulliana mea confracta est, sed non sua culpa nec mea. Vitium a ferrariis habebat. Igitur longun iter feci usque ad domum sodaliciam ferrarii. Cogitabam de proelio cum eo. Sed facile, ut iustus erat, homo mihi gratis ferrum uitiosum mutauit. Et nunc Tulliana restituta est:


In imis montibus, quos Gredos nominamus, aer calidus est, sed siccus et sanus. Et in summis montibus leuis et frigidulus. Igitur homines hic uesci aura possunt dicere, saltem eis frui. Sub montibus Gredos flumen ruit, quod Hispanice nominatur Tiétar, et aperit gratissimam et umbrosam uallem.


Ab ualle potest uidere flaua aestiua cerealia ; uirides arbores, quae montem ascendunt ; et petra nuda sine niuibus in summis iugis:

lunes, 11 de agosto de 2008

Tulliana

Non possum quin vobis commendem comitem meam Tullianam. Haec est eius imago. Et cur nomen Tullianae? Ego in mente ludo fictione quasi aliquid Tulliae fuisset. Et puto Tulliana Tulliae serva esse voluisset, si potuisset.



Quo ad ethymologiam pertinet, equidem Tulliana me “tulit” ad locos amoenissimos, ubi ego sine ea nunquam fuissem. Potuerim dicere etiam nomen Tulliana mihi redolet thymum, et altas pinus, et crepitantes aestivas silvas montium Hispaniae: